4803.
Reducebantur in statum quendam suae vitae, cum plures ex illis simul occiderent virum qui propalavit eorum arcana, et dixerit quod credant Dominum fuisse hominem sicut illi, et peccatorem sicut illi, et quod loquutus non ita sane sicut illi, sed quod a Patre acceptatus pro Redemptore, ex misericordia, quia ivit ad crucem ex se ipso, miserunt dein ad praedicatorem et ei detexerunt id facinus, qui non improbavit, sed usque timerent leges civiles; et hoc fecerunt consulto, nam ille erat inter illos, et primum incusatus est ab illis, postea simul iverunt, et deliberabant, tandem decernebant quod occiderent illum, quod etiam fecerunt: idem ille est, quem etiam tunc occidere tentabant, jacebat primum sicut occisus, sed surgebat, et loquutus est de illa re apud illos: cogitant usque omnes, ut percipio, quod id licitum fuisset illis, non a se sed a perceptione sicut a Domino, confirmabant se per apostolorum exemplum, quod qui fallebat eos, mortuus fuerit, sed non fuit ab illis occisus; fregerunt illi caput ejus, et postea in terram incognito dejiciebant: confirmaverunt se quoque in eo quod recte fecerint, quidam dixit, quod etiam ex regibus qui gerunt bellum [cf. Gen. XIV].