Spiritual Experiences n. 4804

Previous Number Next Number See English

4804.

Quod credant similiter quod non bonum facere possint, et quod bonum vitae nihil faciat ad vitam aeternam, et quod omne bonum sit meritorium, est quia non possunt facere bonum, a Domino, sed ab ipsis, quia ita credunt de Domino, ut supra ostensum, et quoque quia credunt quod illi soli salventur, et omnes reliqui condemnentur, et sic faciant fidem meritoriam, tum quia Deus Pater dederit illos solum, qui fidem in Ipsum habent [Joh. III: 15-18], ideo quod salvatio non fiat per bonum vitae sed per fidem; tales cum faciunt bonum, non est bonum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church