4806.
Detegebantur adhuc plura facinora quae patrarunt ex nefando zelo sui religiosi, quidam qui dixit super lecto audivisse vocem ex angelo, ut colant Deum Patrem et Deum Filium et Spiritum sanctum, hoc narravit quibusdam ex fratribus suis, qui numero 6 fuerunt, sed hi dicebant, quod illa vox non a Domino venerit, quia credunt quod Dominus dicendus sit Filius Dei, et agnus Dei, non autem Deus Filius, ita non Deus, interrogabant illum quomodo ille credit, is dixit quod credat in Deum Filium, cum hoc dixit consultabant inter se, et decernebant quod interficerent illum, sed ille percussus sed per vim se extulit per januam; sed usque postea per venenum ab illis mortuus est; eripuit se foras per januam, quo tremor occupabat omnium corpora, qui terrefecit eos.