4807.
Post aliquod tempus cum loquerentur de illa re, quidam dixit quod tremor occupaverit eos, et quod hoc a Domino, ne interficerent illum, hoc rursus excitabat illos ad iram, et deliberabant de eo num eum propterea occiderent, et quoque decreverunt, causa erat quia etiam dixit quod non necandus esset, sed cum tandem professus est quod ipse quoque necare illum vellet, tunc dimissus est, et sic erupit, et postea clamavit ad illos, quod sint tales cum quibus non amplius esse vellet; contra hujus vitam etiam machinati sunt.