4814.
Iterum in somnio visus sum esse in eorum congregatione sacra sed quod illi tamen non volebant, et variis modis urgebant ut exirem, cum exivi, tum bini me comitati sunt, et benigne loquuti, et tandem deduxerunt in locum, ubi inductus sum, et tunc veniebant ducenti ex illis, et declarabant me sontem mortis, quod sacra eorum frequentaverim, et quod sic detegerentur arcana illorum, et evigilatus sum, perstabant in me inquirendo ubinam, et interficiendo alium, et hoc omnes unanimiter percutiendo; tunc dictum est, quod ita fecerint alicui, et quod etiam male tractaverint dein unum eorum qui dixit malum fecisse.