Spiritual Experiences n. 4815

Previous Number Next Number See English

4815.

Ex talibus facinoribus territi sunt reliqui in ea congregatione, nec hiscunt loqui contra eorum persuasivam haeresin verbum. Animadversum quod illi interius crudeles sint; et quod attentissime audiant qua opinione sit alter; si alia, quod animo gerant illum interficiendi. Dicunt inter se, quod hoc licitum sit, et bonum, quia contra mortuos, qui sunt infernales, sicut licuit Judaeis tractare gentes. Nec unus alteri beneficium facit, si beneficium, tunc statim fit inimicus, sed quasi urgent ut det: sic internecina vindicta sunt contra omnes qui bonum faciunt: nec male loquuntur contra maleficos. Omnes qui admittunt persuasivam suam haeresin, credunt vivos esse, et salvatos, ita recipiendos in coelum, et non alios.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church