4816.
Ubi Dominus loquutus est de amore et facere bonum, ut quod qui audit et non facit sit stultus, et qui audit et facit sit prudens [Matth. VII: 24-27], et similia alibi, dicebant quod tunc Dominus insane loquutus sit, quia in malo sicut illi, sed quod prae illis ex Misericordia acceptus sit a Patre. Verbo sunt prorsus insani in Ecclesia. Mentiti sunt esse Lutheranos ex eo quod non propalent sua arcana, sed modo dicant quod credant in Dominum, quod credant salvari per fidem solam, quod rejiciant omne meritum, quod salventur ex misericordia, etiam mali, si modo fidem habeant; ex his persuadentur Lutherani quod veris similibus secum sint, sed post aures latet serpens. Fructum fidei non vocant bona charitatis seu bona opera, sed dicunt fructum fidei esse salvationem, utcunque vivit homo.