Coelestes et de Verbi inspiratione
Datum est certo modo blaterare cum coelestibus, et observatum quod singula quae feci, et hoc cum non cogitavi - ut cum moverem manum, digitum, admoverem pectori, faciei, vel oculis - ad illos ut loquela veniat, qui singula illa ex voluntate et inde affectione. Dictum est ab illis, quod percipiant num aliquis eo die venturus ad me, sed hoc inexpressibili idea, quod quoque concludere potui ab eo, quod quidam talia in se sciant, quod vocatur Arcanum, [a] quibusdam de fortunis et infortuniis percipitur, quasi praenuntiatur. Ex his clare apparet, quod Dominus regat omnia et singula, et quod omnia et singula usque ad singularissima apud hominem videat et praevideat.