4820.
Cum scriberem et in perceptione quadam intermedia coelesti essem, tunc perceptum et dictum, quod omnia et singula verba, et syllabae, cum suis corniculis, perciperentur a coelestibus, et quasi loquerentur cum illis, quod fit ex affectione, in qua tunc est homo, communicata manui, vel in manu, nam manus quia est potentia est ipse homo, inde constabat, quomodo inspiratum fuerit Verbum, quod quoad singularissimam jotham et apicem. Inde est quod scriptura manus se habuerit secundum animi affectionem et obscuritatem apud me.