Spiritual Experiences n. 4822

Previous Number Next Number See English

4822.

Vice versa est de affectionibus mali et falsi, illae non audiuntur in coelo sed in inferno, etiam ut clamores, cum ardentes sunt; et quod non aliter audiantur in coelo, quam cum penetrant ad bonos, et illos affligunt vel opprimunt, tunc ab his audiuntur in coelo, quibus tunc opis fertur, et sic inde reprimitur malum. Quod ita se habeat, inde est, quod cogitatio et affectio bona recipiatur ab omnibus in coelo, et sic se dissipet circumcirca, nam communicatio perpetua talium est in coelo, inde est quod audiantur ut clamores, vicissim est in inferno, ibi recipiuntur cogitationes et affectiones mali et falsi, sicut aquae in spongiis, et circumdissipantur, inde ibi clamores cum inferna in ordine sunt, et in opposito ad coelum, inde dissipatio talium ibi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church