Spiritual Experiences n. 4832

Previous Number Next Number See English

4832.

De Tellure extra mundum solarem, inter minores, et ibi de Domino
Videantur 3 vel 6 paginis infra, continuatio de Divino Humano Domini (4844-47)
Elevatus sum e loco ubi eram per plures horas circiter per 10 continue, et observare dabatur elevationem et remotionem a priori loco per gradus, et tandem usque ut non apparerent; erat in statu vigili; et per id tempus loquutus de ea re cum spiritibus qui juxta me. [2] Quidam ex hac tellure adjunctus erat mihi, qui dum vixit, praedicator inter famigeratos, et quoque scriptor patheticus valde fuerat, spiritus ex idea de illo capta a talibus quae de eo audivi et appercepi, putabant illum esse etiam Christianum corde prae reliquis; nam in mundo judicatur ex praedicatione et ex scriptis, et non ex vita, et si ex vita, excusant naevos cum in idea tali sunt, nam idea seu apperceptio de aliquo trahit omnia ad sui partes. [3] Cum tandem post 10 horas elevatus sum, et percepi quod essem extra solis nostri mundum, et secundum elevationis plagam percipiebam, quod essem in orbe stellifero versus meridionalem plagam, [4] tunc loquuti sunt mecum quidam ex aliqua tellure ibi, dicebant, quod aliqui aliunde quandoque veniant ad eos, via etiam monstrata est per quam venirent, erat ad sinistrum, et appercepi quod essent e nostra tellure; dicebant de illis, quod quidam eorum perturbent eos per id quod dicant se credere in tres personas et unum Deum, et quoque quod ideam trium deorum habeant, tametsi ore dicunt unum, nam cum sistunt personas per ideas cogitationis, ut fit in altera vita, apparent tres personae sicut homines, et tunc illos per unanimitatem faciunt sicut forent unum per quoddam apparens sicut continuum, dicunt quod sic tres unus sint; et quod tres ita unitos vocent unum Deum, non autem unum Divinum, ex quibus percipiunt, qualem ideam de Deo uno habent illi qui e nostra tellure. Qui mecum erat praedicator, is quoque cum in tali idea cogitationis erat, similiter repraesentabat tres deos ut unum, sed cum non in idea cogitationis erat, sed solum in loquela, in quali fuerat in mundo, tunc dicebat Deum esse invisibilem, et cum hoc dicebat, cogitabat de solo Patre, et non de Domino, et tunc non alia idea inde resultaba, quam sicut universum inconspicuum, et sic qualis natura in suis primis, et quoque tunc examinatus, num similiter crediderit, et compertum quod talis ejus interior fides fuerit, ita quod intus fuerit ei intimum naturae Deus, sed extus solum nomina, nempe Pater, Filius et Spiritus Sanctus Deus. Compertum etiam tunc quod intus in se naturam fecerit Deum, et quod usque ideam angeli habuerit de spiritu sancto, et de illo ideam Dei visibilis, ex causa, prout compertum, quia in mundo toties cogitavit de se, quod loquutus sit ex spiritu sancto, et cum ea idea examinata fuit quoad interiora, visum est, quod se potius quam aliquem angelum intellexerit, quia intus crediderat quod ex se loqueretur, et vitam haberet in se, non influentem a Domino. [5] Spiritus illius telluris dicebant, quod spiritus ad illos veniant, qui tales sunt, qui perturbant eos de eorum cogitatione et fide de Deo, quem sciunt, et percipiunt, esse hominem, et hoc non modo ex interiore perceptione, sed etiam ex eo quod appareat illis semper sicut homo, et quod usque agnoscant illum pro Creatore universi, quod etiam plane sciunt, et quod nullatenus possint percipere Deum aliter quam in humana forma, et si secundum opinionem hospitum illorum cogitarent, nempe de Deo invisibili, quod nihil prorsus de Deo possent cogitare; questi sunt de illis, qui ita perturbant eos, et precati Dominum de ope, quam etiam sciunt se accepturos: dicere datum est illis, quod homines nostrae telluris tales sint, quia cogitatio eorum est materialis, et quod usque sciant, quod antiqui in hac tellure similiter adoraverint Deum sub humana forma, et vocaverint Ipsum Jehovam creatorem universi, prout Abraham, Guideon, Joschua, et plures alii, tum quod Ipse Dominus docuerit illos, quod non nisi quam unus Deus sit [Marc. XII: 29], et quod Ipse ille Deus esset, quodque unum cum Patre [Joh. X: 30], quodque Pater in Ipso et Ipse in Patre [Joh. XIV: 10, 11], et quod Spiritus sanctus, qui vocatur spiritus veritatis, quia est Divinum Verum procedens a Domino, non loquatur ex se sed ex Ipso Dmino [Joh. XVI: 13, 14]: et quod Pater, Filius et spiritus sanctus sint modo nomina quibus Ipsum Divinum, Divinum Humanum, et Divinum procedens, in Verbo exprimitur; et quod hoc ita dictum sit ob causam, ut agnoscerent Dominum pro unico Deo; verbo, sunt ideae materiales spirituum nostrae telluris, quae perturbant ideas spirituum ex illa tellure. [6] * Loqui dein datum est cum spiritibus ex illa tellure, narrabant quod cum illis venia datur, appareant hominibus suae telluris, et ambulent inter illos, et loquantur cum illis sicut homines, quod fit per id quod mittantur in cogitationem quod sint homines in tellure adhuc, et quod incolis tunc aperiatur visus interior, et dicebant, quod incolae non aliter sciant quam quod homines sint, et quod tunc primum sciant esse spiritus, cum auferuntur subito ex oculis eorum, ac disparent, simile in hac tellure fuerat antiquis temporibus, sicut quod apparuerint angeli Abrahamo [Gen. XII: 1; XXII: 11, 15], et quoque Lotho [Gen. XIX: 1, 11], tum omnibus incolis Sodomae tunc, et quoque aliis similiter, qui principio nec sciebant aliter quam quod homines essent, sicut etiam qui apparuit Manoacho et ejus uxori [Jud. XIII], et quoque Joschuae [Cap. I], - (ex Verbo illa sumantur). [7] Praedicator qui mecum erat, prorsus in negativo erat, quod tellures aliae darentur quam nostra tellus, quia defenderat contra alios, quod hoc non posset esse, quia Dominus hic natus est; quia in tali negativo erat, ipse in similem statum redactus est, in quem spiritus illius telluris cum apparent incolis, et sic in ipsam illam tellurem missus est, ut videret non modo tellurem, sed etiam loqueretur cum incolis ibi, quod cum factum est, dabatur communicatio ejus inde mecum, ut similiter tunc viderem incolas et quoque quoad partem aliqua super tellure illa. [8] Ita videre datum est quod in tellure illa quatuor genera hominum essent, qui successive visi sunt, etiam separati. Loquebatur primum [cum] illis qui erant vestiti, postea cum illis ibi qui nudi, dein cum illis qui apparent nudi sed usque corpore quasi iflammato; et porro cum illis qui corpore nigro erant. [9] Cum erat apud illos qui erant vestiti, apparebat faemina satis bella facie, cum veste decente, tunica pendente a tergo decore, brachia eadem veste quoque tegebantur; capite tecta fuit capitello ad formam serti circumducto, quod quoque pulchris floribus ornatum erat; ille visa illa virgine, delectabatur valde, et loquebatur cum illa, et quoque prehendebat ejus manum, sed quia illa appercipiebat tunc quod esset spiritus, non ex sua tellure, quia vestitus aliter, proripiebat se ab illo; at tunc apparebant ei ad dextrum plures aliae ex sexu faeminino, quae pascebant oves et agnos, quos tunc ducebant ad potatorium suum, quod fecerant per fossulam deductam ex aliquo lacu, illae erant similiter vestitae, manibus habentes baculos pastoritios, per quos ducebant oves et agnos ad potum, dicebant quod illuc vadant, quo baculis suis ostendunt: oves visae erant grandes caudis lanigeris latis et protensis. Facies etiam visae sunt mihi propius, erant plenae et pulchrae; viri autem quoad faciem sunt colore carneo, quali in nostra tellure, sed inferior pars faciei, loco barbae, erat nigrum, et nasus ad niveum plus vergens, graa.** Visa etiam tunc erant habitacula eorum, erant domus humiles, potius casae quam domus, erant supra rotundatae, et in longum protractae, janua utrinque, et intus utrinque divisae in cameras, 5, 6, 7, secundum numerum familiae illorum; dicebant illas exstrui ex humo ibi, et quoque ex glebis gramineis excisis, et fenestras ex filis gramineis contextis, ac formatis ut lux possit transparere, vario modo, ita contextae, etiam quod aperiri et claudi possent. Mapalia.*** [10] Postea idem praedicator perducebatur ulterius, quod tamen invito illo factum, quia delectabatur illa virgine, quod apparebat ex eo, quod usque aliquid umbrae ex illo permansit in loco illo; tunc veniebat ad illos qui nudi erant, ibi visi bini et bini, seu paria, ambulantes, erant maritus et uxor, non visi nisi quod bini consociati fuerint; circum lumbos erant cincti velamine, ibi apparebant omus seu casae simili structura; et quoque apparebant agri eorum, qui plane nivei erant, dicebant quod ibi sint grana quae comedunt, et praeparant vario modo, perceptum quod similiter sicut grana apud Chinenses; et quod talia semina sint illis pro pane, quem ostendebant, qui erat parvus, sicut frusta quadrata panis: praeterea ostensum quod haberent varii generis herbas, flores, tum quoque arbores, et arbusta, in quibus baccae, ex quibus vinum praeparabant, fructus quoque magni visi, qui erant sicut malogranata. [11] Quod ita distincti fuerint, nempe qui vestiti a nudis, erat quia prorsus alia indole sunt, qui enim vestiti sunt erant indole quali spirituales in coelo, et qui nudi, quales coelestes in coelo, de quibus videantur loca quae citata, n....**** [12] Cum apud nudos erat, tunc praedicator perductus in statum in quo fuit in mundo, et tunc voluit docere illos, quaerebant quid vellet dicere, dicebat quod praedicare vellet Dominum crucifixum, sed dicebant, quod nesciant tale, et quod nec audire vellent tale, quia sciunt modo Dominum vivum, dicebat quod etiam docere vellet de Domino vivo, at cum loquebatur, dicebant quod loquela ejus esset talis, ut apperciperent quod loquatur propter famam et propter lucrum, quia non erat coeleste in loquela, solum terrestre, quod asperum, et sic quod non docere illos posset, nam non ad voces attendunt quatenus ex ore, sed quatenus ex corde, ubi non angelicum; quapropter tacebat; fuerat enim in mundo, dum vixit, maxime patheticus, sic ut movere potuerit auditores ad sanctum, sed patheticum illud fuerat arte acquisitum, et ex amore mundi, quod appercipiebant incolae ibi: erant spiritus ex tellure illa, tunc apud eos, per quos talia percipiebant, nam spiritus non curant externa sed modo interna in externis, vocabant loquelam ejus materialem. Vide infra. N.B. [13] Postea veniebat ad illos qui corpore inflammato erant, qui tales apparebant ex amoribus mundi, et luxurie in vita; hi quoque nudi erant, sed mox pergebat ad ultimos, qui nigri, quorum aliqui vestiti aliqui nudi erant. [14] Ab icolis illius telluris instruebar, quod sol illis appareat magnitudine quartae partis sicut magnitudo nostri solis, et quod circumvagetur ad apparentiam tellurem illorum, colore etiam flammeo, sicut noster sol, qui tamen coram nostris oculis est stella: etiam apperceptum quod tellus illorum circiter esset 500 milliarium***** in circumferentia; et quod annus eorum esset 200 dierum, et dies 15 horarum, respective ad horas nostri temporis, quod scire poterant spiritus eorum per modum visionis spiritualis de duratione temporum, et extensione spatiorum; hoc fit modo spirituali, qui non exprimi potest vocibus quae materialium formae sunt, nam voces loquelae nostrae telluris sunt formae materialium, ex quibus ideae spirituales quidem capiuntur, sed quae usque fundantur super materialibus, quibus si materialia abstrahuntur, perit idea, hoc fit, quia incolae nostrae telluris referunt sensus externos. [15] Loquutus cum illis de incolis nostrae telluris, quod quia tales sunt, non possint concipere, quod homo vivere possit post mortem, et tunc apparere sicut homo, quoad faciem, corpus, brachia, pedes, et reliqua, minus quod tunc vestibus apparere possint induti, et adhuc minus quod mansiones et habitacula illis sint, et hoc solum ex causa quia exterius et solum ex sensualibus, quae corporis cogitant, ita quod removeri a materialibus nequeant; quapropter nec de anima aliquam ideam hominis possunt sibi formare, sed ideam vel venti, vel aliam nullius formae, et quia sic de anima paene nullam ideam habent, et tamen ex doctrina Ecclesiae sciunt, quod victuri post mortem, idcirco credunt quod non prius resurrecturi sint quam ultimo quodam judicio, et tunc cum corpore - quidem credunt quod tunc conjungetur anima corpori illi, quidem quod prius nulla vita homini, et quod anima quae vitae tunc infundenda iterum! hoc permittitur illis credere, quia credunt nihil vivere quam ipsum corpus, quare nisi dicatur id resurgere, prorsus doctrinam de resurrectione rejicerent. Usque haec idea de resurrectione secum id utile habet, quod credant vitam pst mortem; quando jacent aegroti in lecto, et illis mundana et corporea hebetata sunt, tunc usque qui bene vixerunt, non cogitant aliter quam quod victuri statim post obitum; remotive a doctrinali de ultimo judicio, loquuntur etiam tunc de coelo, cum spe vitae ibi. [16] N. B. Illi qui nudi erant, et bini ac bini ambulabant, dicebant quod percipiant illico, num inter binos conjuges conjugiale sit, quod etiam ostensum per ideam spiritualem, quae erat talis, ut similitudo appareret quoad interiora omnimodo, quae formata est per conjunctionem veri et boni, et inde apparentiam sicut unum, nam ex illa conjunctione apud binos existit conjugiale; et quoque perceptum, quod similis fides et similis charitas, seu simile verum et bonum, conjuncta id efficiant; dictum etiam quod prorsus non conjugiale sit, si unus vir et binae aut plures uxores; et quod illi hoc spirituali idea percipiant. [17] Infantes etiam ibi visi sunt, et dictum quod vicini ex habitaculis suis conveniant, praesertim propter infantes, ut in consortio sint cum infantibus vicinorum sub aspectu et auspicio parentum. [18] Loquutus sum cum spiritibus illius telluris de Domino cur assumsit Humanum, sicut scriptum est pa aparte bladet,****** et affirmando ea dixerunt quod recte, (addantur quae infra post aliquot paginas de Divino Humano Domini, ex coelo ) [4844]. [19] Postea audivi inde, quod a Domino illis missi sint qui doceant de Ipso, tum quod nunc non admittant advenas ex hac tellure, qui perturbant eos, imprimis per tres personas in Divinitate, quoniam sciunt quod Deus unus sit, proinde etiam Divinum unum, et non ex tribus unanimum, nisi velint cogitare de Ipso sicut de Angelo, in quo intimum vitae, quod dicitur anima, et visibile ejus quod est in forma humana, et procedens vita, quae est circum illum, ex amore ejus, nam quisque angelus ad distantiam percipitur qualis est quoad amorem; sed procedens Divinum a Domino, quia est ex ipso
Esse vitae omnium, implet universum coelum, et facit illud.
* Sidebar: Videantur quae infra de Domino, ubi charta plicata [ vide ms. Paginam 233-34, whi angulum abscissum]
** = cinereum, canum (vox suecica)
*** diagram of a hut with many doors
**** cf. 566, 4719
***** = 5000 kilometra
****** = super folio peculiari


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church