Spiritual Experiences n. 4834

Previous Number Next Number See English

4834.

De inferno eorum qui auferunt omnem sensum veri et boni civilis, moralis et Christiani
Erant quidam apud me cum dormirem, et in somno apparebat quod vellem interficere illos qui intrarent in cameram, propter solam causam quod intrarent, ita absque ulla ratione, et absque alia voluntate quam quod interficerentur quia intrabant, hoc perstabat aliquantum, sed postea ductus sum in cogitationem quod ita non faciendum quia malum, quapropter resipiscere coepi, et tunc experrectus, loquebantur mecum illi qui inducebant malum illud apud me, erant supra ad dextrum; sed detectum est unde hoc, quod ab ipsis, nam quum illi influebant, omnis vis cogitandi et volendi rectum, verum, bonum, ita hebetabatur, ut nullus eorum sensus daretur, nempe num malum vel non malum, num verum vel non verum, num rectum vel non rectum. Spiritus et angeli circum me non credebant quod talis sphaera influxus eorum esset, quapropter circulata a dextro ad sinistrum, a sinistro ad dextrum, et ad latera et sursum, ubi spiritus et angeli, et dicebant illi omnes ad quos veniebant, quod adimerent omnem sensum veri et boni, et quod ita hebetati fierent, ut non possent cogitare quod bonum esset bonum, ac malum esset malum; et dictum dein quod tales sint qui in mundo crediderunt quod sinceritas, virtus, honestum, et bonum nihil prorsus sint, nisi propter apparentiam ut tales videantur propter famam ut lucrentur opes et honores, et qui semet in eo non solum cogitatione sed etiam actu confirmaverunt; tales tandem separantur ab omnibus aliis, nam possunt auferre omnem influxum boni et honesti, quae a Domino, ita vitam voluntatis et intellectus quae consistit in distincta et exquisita cogitatione et affectione talium.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church