Quomodo Babel inchoat in Ecclesia (Swab)
Sistebatur hoc videndum et appercipiendum per aliquot dies, (Swab) ille sub plantis ibi in terra, congregabat illos quibus dominatus est in Fhalun, et quoque obsequio suo subjecit, ita ut imperaret illis, et illi obedirent; sed timuit ne Dominus illum et dominio illo expelleret, quapropter pro medio imperandi assumsit doctrinam charitatis, et agnovit Dominum pro unico Deo, sic credens quia unum faceret cum illis qui circum me, quod ei concederetur dominari; sed quia talia percipiuntur in corpore meo, ita tale linguae partem dextram pauxillum usque ad aurem induravit, praeter etiam ab aliis; is (nempe Swab) objecit semper talia ante se et me, quae impedirent ne immitterem illuc visum, quia ex interiori percipiebat doctrinam esse medium et imperium esse finem, et sic quod inversum esset, et malum in se; sermo inde factus de inchoamentis Ecclesiae, cum talia, quod desinant in Babel, nempe quod adorari velint ipsi pro Deo, dicendo primum quod illi regantur a Deo, et sic quod quae ab illis a Deo sint, quae cum auscultantur, postea explicantur omnia doctrinalia et trahuntur illuc; et nova superadduntur, quae dicuntur fluere ex illis, et faciunt verosimile, et sic crescit Babel et fit Babel.