Spiritual Experiences n. 4836

Previous Number Next Number See English

4836.

De quodam qui propter favorem unum fecit cum doctrina charitatis (Rudberg)
(Erat Rudberg), is semel accitus ad promendum illa quae scribebantur a me, inde se credebat evectum et doctum prae aliis, et in ignem amoris sui venit, et quia etiam notus fuit mihi, ideo assensit ad omnia, et approbavit cum voluptate, tametsi in se prorsus aliam doctrinam agnoverat, et bene calluerat, quae erat solius fidei; ille applicuit se ad tergum dein, et semper animo gerebat adulterium; inde patet quod a talibus adulterationes.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church