484. Sed usque tametsi spiritus talis est, ut conformis sit cum aliis spiritibus, sicut cum malis, ex misericordia Dei Messiae, ex consortio eorum eximuntur {1}, et consortio aliorum interseruntur, sic ut veniant in consortium beatorum, eos quasi unit Deus Messias, ut simul esse possint, ita ex misericordia Dei Messiae, ab aliis consortiis in alia {2} transferuntur, et qualia sunt consortia, talis est eorum vita, quod mihi tam manifestum esse debet, nam ab uno consortio in alterum continuo ductus sum, et consortiivitam adeptus, verum cum differentia-quia {3} donatus sum duplici cogitatione {4}, una intimiori, altera interiori-quod {5} dum in consortio malorum spirituum essem, usque potuissem simul esse in consortio bonorum, et sic percipere, quales essent spiritus, qui me ducere cupiebant, et id frequentissime cum animadvertentia; sine qua animadvertentia, nempe quod sim in consortio malorum spirituum, et quod spiritus sint, qui ita cogitant et me afficiunt, non potui scire aliter, ac {6} quod ego essem, qui talis, et talia meditarer. 1748, die 17 Jan. @1 sic ms.$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. alios$ @3 ms. differentia, quia$ @4 ms. cogitione$ @5 ms. interiori, quod$ @6 ms. aliter; ac$