Spiritual Experiences n. 4845

Previous Number Next Number See English

4845.

Alterum est, quod angelorum cogitationes, et sapientia sit secundum formam coeli, et eorum affectiones secundum mutationes status ibi, nam nisi forma coeli sit perfecta, nemo potest cogitare, minus sapere, nam omnis cogitatio extensionem habet in societates alias coeli, secundum coeli formam dispositas, forma coeli in communi refert unum hominem, nam correspondet singulis apud hominem, ut ostensum est, [2] Quod 1) omnia totius corporis a supremis ad ima, et ab intimis ad extima, sint formae organicae prorsus ad receptionem vitae fidei ex amore, et quantum amoris Divini in homine est a Deo, tantum sunt illius organica receptiones vitae, consequenter sunt vitae; hoc in Domino perfectissime, quia Ipse Divinus amor, qui fuit Esse vitae Ipsius, formavit corpus ad sui instar, ita ad receptionem ejus, usque adeo, ut omnia essent formae Divini amoris, et cum id fit Divinum, sunt Divinus amor, nihil ibi est clausum sicut in finitis, sed omnia ad coeli infiniti ideam formata. 3] Quod similitudo patris sit in hominum generatione ex conceptione a patre, ita ex anima quae est esse vitae, hoc communicat suum cum corpore et facit similitudinem sui, corpus enim est existere vitae ex esse vitae. 2) Quod non sciant quod totum corpus sit forma eorum amoris, quod notum in coelis. Nec sciunt quod Dominus, tametsi homo et non spiritus intraverit per fores clausas. 3) Quod unus Deus non sit cum sint tres personae. 4) Dicunt quod omnipraesens sit etiam quoad humanum, ut in sancta coena. 5) Credunt quod quoad corpus resurrecturi, nam nihil sciunt quales sunt in altera vita, nempe in corpore et in [......,] non sciunt quid anima, et quid corpus. Non sciunt eruditi quid anima, num aliquid aut num solum vitale, vel num cogitatio in quodam aereo, num ibi in corpore aut alibi, cum tamen anima est ipse homo, et in humana forma prorsus, et corpus adjectum ejus ubivis ad functiones ejus in crasso mundo, inde eruditorum deliria; simplices sciunt quod ita sit et coram ipso Deo praestabunt. [4] Quod Divinum sit Humanum in coelo, est fundamental [sapie] ntiae, quia cogitationis, nam universi coeli idea est principalis, quare qui non est in illa, non potest esse in sapientia angelica, inde quoque patet, quod Dominus quoad Divinum Humanum sit omne coeli et omne sapientiae angelorum ibi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church