4846.
Accedit tertio, quod Divinum in coelo fuerit ante adventum Domini Divinum Humanum, ut ex correspondentiis patet, quapropter omne procedens a Divino tunc fuit in Humana forma, ita quod illa forma fuerit Existere amoris Infiniti ex Esse amoris, et quia fuit amoris, et Divinum est Infinitae potentiae seu Ipsa omnipotentia, ideo quoque sequitur necessum quod tandem ita factum, ut indueret Humanum actualiter. Haec per influxum e coelo scripta sunt, ex angelorum ibi sapientia.