4847.
Per Divinum Humanum Domini restitutus est ordo usque ad ultimum vitae, quod est sensuale, ordo enim Divinus successivus periit in ultimis, ita Divinum in ultimo, hoc a Domino restitutum fuit, ut sic pertingere posset Divinum usque illuc. [2] Cum angelis loquutus, ex illorum influente idea percepi, quod nusquam dari potuerit Divinum creans omnia nisi unum, non divisum in tres essentias aequales; sed quod in tres essentias successivas, quae sunt Pater, Filius, et Spiritus sanctus, et illi in una persona. Perceptum etiam quod ipsum Divinum quod prima essentia, fuerit homo in conatu, seu in fieri; unde etiam erat sicut homo; ita reflexive homo; et quod secunda essentia homo natus et essentialiter ex prima; et tertia essentia in successivo homo procedens, quod est totum coelum, et si vocatur dici potest Spiritus sanctus, quando a Domino ibi et in Ecclesia inde. [3] Confirmetur etiam ex eo quod corpus sit existere vitae ab anima quae est esse vitae. Eadem apud spiritus. Confirmetur ex symbolo Athanasii. [4] Qui ex Christiano orbe Dominum negant ex captis principiis et confirmatis in mundo, vix habent aliquam vitam, sunt prorsus fatui, erant duo, qui postea conjuncti, qui tales fuerant, erant prorsus fatui, Polh: dotter, och en annan* [vide 4729], miserabilis status; aliter cum illis, qui non confirmant.