De geniis et eorum inferno
Cum quibusdam spiritibus demissus sum in aliquod infernum geniorum, quod a tergo, sed tunc parum datum est videre, nam periculosum erat ut recluderetur ille visus, sic enim operationes illorum illico influerent, quae sunt damnosissimae, quia non sunt in ipsas res cogitationis, sed in affectiones ejus: quod videre datum erat, erant muri sicut magni aedificii, sed absque tecto et absque fenestris, loco fenestrarum sunt aperturae magnae, dicebatur ibi, quod non habitare possint in domibus, quibus tecta ac fenestrae, et quod tunc in angustias veniant quasi suffocentur, causa est, quia fenestrae significant illa quae sunt cogitationis, et tecta clausuram ejus.