Spiritual Experiences n. 4861

Previous Number Next Number See English

4861.

Dicebatur etiam quod habitent in paludibus et in locis sordidissimis, et quod se quidem videant, sed inter se non loquantur. Qui genii fiunt, sunt qui in mundo parum loquuti sunt, sed amaverunt cogitare, et tunc male de proximo, laetati cum infectum illis damnum, imprimis si illi id clandestine moliri potuerint, et usque latere, illi in illa vita simile amant, at tunc per gradus adimitur illis cogitandi facultas, remanente voluntate simili quae in mundo, ex qua in continuo nisu malefaciendi sunt, etiam malefaciunt, si non aliter ex quadam specie phantasiae interioris; hoc apparet quoque, quod nefandum videre, cum aperitur visus eo usque.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church