Spiritual Experiences n. 4862

Previous Number Next Number See English

4862.

Cogitatio illis adimitur ex causa, quia si ea illis relicta foret, communicarent cum spiritibus, et sic confusio fieret, si enim illis cogitatio maneret, tunc daretur communicatio cum illis qui sunt spiritus, qui cogitant plus quam afficiuntur cupiditate agendi, et sic destruerent omnem horum rationem, et prorsus deperderent, et quoque communicationem haberent cum hominibus, et excitarent eorum mala haereditaria, et prorsus destruerent omnem modum regenerationis, perverterent rationem illico, ita omnia vera, et cujus veri ideam, ac insufflarent affectionem falsi loco veri.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church