Spiritual Experiences n. 4866

Previous Number Next Number See English

4866.

Hanc loquelam sciunt spiritus ex seipsis, nam, ut dictum, est prorsus naturalis; voces articulatae compositae sunt sicut linguae humanae ex illis, quae in alphabeth; imprimis inserviunt illis vocales cum multa varietate cujusvis; exemplum mihi datum est, excitabatur mihi lascivia, et hoc sentiebatur in parte infra abdomen communi modo, quod percipiebatur ab astantibus, qui dicebant "Rua raha," quod significabat lasciviae illius partis excitationem; postea oculis intensis intuebar in alios, et tunc aspectu meo afficiebantur, quod sentiebatur mihi in parte circum oculos, secundum convenientiam illius sensationis pronuntiabant, "ura raha," quod est aspectus excitatio; sic in reliquis, inde patet, qualis est, et unde est loquela spirituum inter se.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church