4867.
Sed angeli qui in intelligentia sunt, et appercipiunt multa et innumera apud se et apud alios in una affectione, et quoque in una rei idea, illi enuntiant quoque ad similitudinem affectionis, seu affectioni convenientis, ita ut omnia simul ibi includantur quae sentiunt et cogitant; angelica haec loquela non percipitur a spiritibus nisi per aliquod commune apperceptibile in sono, inde constare potest, quam elegans, pulchra, deliciosa et jucunda sit angelorum loquela, nam affectiones apud illos, quas loquela exprimunt, quia a Domino, sunt coelestes.