4870.
In quibusdam linguis etiam in mundo tales voces naturales aliquae dantur, et antiquissima lingua nec fuit alia quam qualis spirituum, quae prorsus naturalis, ipsae ideae hominis interiores etiam in ea lingua sunt, tametsi homo id nescit, quod inde patet, quia homo post mortem cum inter spiritus eam linguam loquatur absque instructione.