4871.
Loquela infernalis non intelligibilis est angelis, quia affectiones ibi oppositae, spurcissimae, ex quibus loquela, ne quidem una vox eorum potest enuntiari ab angelis, interioribus enim et eorum motionibus, affectionibus, cogitationibus seu ideis prorsus concordat loquela ut dictum est.