4880.
Sunt supra sinistram partem capitis, ad multam distantiam, et extendunt se a quodam monte ibi, ubi homo vetustus cum longa barba sedet, in cacumine, quem quidam credunt Deum Patrem esse, circum hunc montem sunt, et apparent sibi inter petrosa habitare, et quod tuti ibi sint, cum non volunt apparere tunc se conferunt a tergo montis; extendunt se inde versus dextrum antrorsum, sed [per] descensum.