4881.
Illi sunt qui ibi insidiantur omnibus qui non credunt sicut ipsi, tam qui ibi sunt, ut probi spiritus, et illos dolo et malitia quacunque persequuntur; credentes quod impune liceat persequi illos, et malefacere omnibus qui non credunt sicut ipsi, vitae probitatem nihili faciunt. Illi etiam sunt qui cum infernis unum faciunt, et influunt in inferna, et revelant illis quae infra vident, et aperiunt illorum visum, ut supra dictum est [4874], et qui sic perdunt.