4885.
Ex illo apparebat, quinam essent in falsis ex malis amoris sui et mundi, et quoque in veris ex illis, illi enim eum defendebant, quaedam tales societates faciebant caput ejus, quaedam brachia, et quaedam alia membra ejus, quare quantum illi removebantur, tantum mutabantur partes ejus corporis, inde cognoscebantur, et quoque ex influxu et consensu, tum ex affectione amoris erga talia quae patrabat.