4886.
Ostensum etiam tunc, quod in primo introitu ad coelum essent, qui in tantum mundani essent, ut nihil aliud quaererent quam munia honoris causa, illorum aliquot millia simul erant, et simile regimen sicut in terra volebant instituere, quisque studio supereminendi super alios, et non ex fine benefaciendi, inde inchoabantur, ut in mundo, inimicitiae, astutiae, hypocrises, et similia, et tandem inimicitiae ut inter se confligere vellent, hi ibi appercepto diabolo illo, et credentes quod is posset talia munia illis dare, et honores distribuere,