4887.
Causa quod in atrium illud coeli elevati fuerint, erat, quia frequentarunt sancta Ecclesiae ex more ab infantia, et quod illa quoque cogitatione et ore agnoscerent; sed usque quod vitam nihili facerent, amarent honores et lucra propter honores et lucra, aut propter malos fines, judicarent ex lucris, inimicitiis, favore, invidiis, et non ex justo, ita in tota sua vita, ideo per vera fidei, quae profitebantur eo modo, tametsi non vita, elevati sunt in coeli illius ultimum, sed cum libertate donati missi sunt in illa quae vitae eorum fuerant, tunc detectum est, quales essent corde, inde est quod a Deo se separarent, et se adjungerent diabolo isti, quem fecerunt suum regem, volentes etiam agnoscere illum pro suo Deo, sed dictum quod hoc fieret post aliquod tempus, tum quod hoc fieri posset, quia homines olim pro diis agniti fuerunt. Qui illi favebant imprimis erant illi qui docti fuerunt, et vera fidei prae aliis tam ore, quam praedicatione et scriptis defenderant, et omnes qui contra illa cogitarent, damnarunt ad infernum, et tamen usque vitam prorsus mundanam vixerunt, in inimicitia, in invidia, in odio, in vindicta, in astu et dolis, in hypocrisi, sed usque cavendo ne hoc coram mundo exstaret, et si exstabat, variis ratiociniis fecerunt licita, sicut quod talia non damnent, sed solum falsa fidei; hoc secundum doctrinam talium in communi, quod nempe opera non damnent, consequenter non vita; cum tamen res ita se habet, quod vita remaneat, et tantum et tale fidei quantum conforme est cum vita; nam vita cujusvis post mortem format circum se vera vel falsa, secundum bonum aut malum ejus, sicut anima corpus circum se.