Spiritual Experiences n. 4888

Previous Number Next Number See English

4888.

Erant etiam perplures, qui dicendi sunt scortatores et adulteri, qui doctrinam veram dixerunt se agnoscere, et tamen solum ore non corde agnoscebant, hi videbantur scortari et adulterari; erant alii qui in mundo studuerunt sacris, legendo Verbum, docendo illud, et usque non propter vitam sed solum propter doctrinam, dicendo quod fides doctrinalium salvet, non vita, illi apparebant scortari et adulterari a tergo. Sed dantur varii generis scortationes, et adulterationes. Adulteria etiam fiunt per eos, et illi committunt, qui ex sensu literae desumunt talia quae applicant ad confirmanda falsa mali, ita sinistre applicando Verbum, adultera foeda ab illis qui Verbum applicant ad spurca, ita id prophanando aut contaminando.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church