4892.
Vidi et audivi per aliquot dies, quomodo coeli purificati sint, inde dejecti qui in amoribus corporeis et mundanis essent, et sic non vellent et sic non possent recipere amores coelestes, hoc peractum est circumcirca, quidam eorum dejecti sunt, quidam abacti, quidam sponte descendebant; discreti sunt ab aliis per quod diabolus, qui tunc erat C. XII, qui in summo amore sui, circumfunderet suam sphaeram diabolicam, quae sicut recipiebatur, ita agnoscebantur, et separabantur, plerique illum recipiebant, sed usque ab eo separati sunt. Erat ingens multitudo, et e pluribus coelis, usque ad myriades; sed quidam eorum relegati ad inferna, quidam missi in statum ut possent meliores fieri, quidam ut alibi essent, et non mentes angelicas turbarent. Diabolus circumferebatur, et sic ad se ducebat suam turbam.