4893.
Maxima pars illorum tales fuerunt, cum in coelis fuerunt, qui dixerunt, quid verum quod cogitare debemus, quid fides, anne satis sit loqui et cogitare absque illis, verbo quod talia essent nullius pretii, proinde sic non potuerunt emendari et reformari, et tandem pelliciunt alios ad simile cogitandum et loquendum; tales sunt qui correspondent vermibus qui consumunt folia arborum tempore veris et aestatis, per quod perit initiamentum fructum. Visi etiam sunt sicut per fila demitti, prout solent vermes illi ex arboribus; talium ingens turba fuit. Addunt, quod loqui et facere quod volunt, sciant quod sit, quia sentiunt, at credere, et cogitare bonum inde, non sciunt quid sit, nec sentiant, quod id aliquid facere posset, hoc trahunt ex vita in mundo, quod propter mundum nihil de coelo voluerint cogitare, quia sicut dixerunt, non sciunt quid sit, ita quid interius in cogitatione et voluntate. Quapropter cum inter se colloquuntur, in omni licentia loquuntur contra proximum, et contra Deum, putantes id nihil facere.