4899.
Praeterea introitus in coelos apparet ascensus per illa decliva ad colles seu in montes: qui aliter ascendunt, quod quoque fit per phantasias, illi inde dejiciuntur, nam per phantasias elevant se fastuosi, sed hoc fit absque progressione, quare cum in editis sunt phantasia, usque tamen in imis sunt, inde momento dejiciuntur; qui per dolos subeunt, sicut faciunt qui se lucis angelos faciunt, illi quoque dejiciuntur cum agniti, et quidem eo gravius quo ulterius; quidam (Folkes) tali modo ad edita ascendit, et agnitus, deprivatus est nexu cum sociis, et jaceret sicut mortuus. Qui in superioribus illis sunt, possunt videre inferiora undequaque; et turba inferior per illos a Domino reguntur.