De devastatione totali, (C. XII)
Qui devastandus est, hoc est deprivandus bonis et veris, et sic in infernum mittendus, is devastatur successive a capite ad pedes, quod fit per plures annos, ex causa quia omnia ejus obsessa malis sunt; hoc contigit C. XII; qui tandem devastatus est usque ad plantas pedis et ejus digitos, ultimo omnia ambitus calcis quasi detracta; interea ducebatur circumcirca, et tenebatur in jucundis sui mali, quod erat imperandi, et tandem perductus est ad sinistrum, ubi sylva, et ibi tenebrosa spelunca sicut fodina, et tunc subsistebat aliquantum ibi, et paulum demissus, sic orbatus intellectu, et sic relictus, tunc erat absque omni potentia faciendi talia quae prius; ita potentiae etiam successive ademptae sunt, quod etiam tunc ostensum per exporrectionem manus dextrae, quae evanuit. Ita successive et per multo plus tempus fit regeneratio, nempe a capite ad calcem.