Continuatio de dracone et ejus turba, deque delapsu spirituum e coelis
Per aliquot dies delabebantur spiritus, qui turba draconis, e coelis, et dejecti sunt in infernum, inter illos etiam fuerunt perplures qui crediderant salvari per fidem doctrinalium, et quidem per solam scientiam illorum, et prorsus nihil curarunt vitam, vixerunt in malis amorum sui et mundi, in malitia, astutia, dolis, et quoque adulteriis.