Spiritual Experiences n. 4903

Previous Number Next Number See English

4903.

Praeterea erant perplures, qui nullam habuerunt doctrinam, sed solum agnoverunt Verbum, dicendo quod satis sit legere Verbum, nec curarunt illustrari de sensu Verbi genuino, quapropter potuerunt applicare Verbum quoad sensum externum, ad quamlibet haeresin, quam vellent, ita mala defendere, et bona rejicere; aliter si agnovissent doctrinam quae etiam inde sed ab illustratis; horum numerus ingens fuit, quoniam vixerunt vitam malam.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church