4904.
Fuerunt etiam quidam qui rejecerunt sacerdotale munus, dicentes quod sacerdotium sit universale, ita apud omnes, quidam eorum satis diligenter legerunt Verbum, sed inde, quia male vixerunt, arripuerunt dogmata abominanda, quorum plura sunt, hi quoque e coelo dejecti sunt, sed a tergo, ex causa quia clandestine praedicarunt, et sic Ecclesiae doctrinam voluerunt clam subvertere.