De elevatione in coelum per phantasias
Didicerunt mali spiritus se per phantasias sursum elevare, modus non describi potest, et cum ibi sunt, vident omnia quae infra sunt, qui fastuosi illi alte se elevant; etiam alii per artes nefandas, reliqui eunt ad coelum, hi autem momento ibi sistuntur.