4908.
Quidam eorum usque ad internecionem animae vindicativi fuerunt, sed usque pietatem exercuerunt, illi e quadam altitudine montis dejecti sunt, et cum infra erant, apparebat nisus eorum ascendendi in altum sicut crocodilus tetri coloris cum longa et lata cauda ascendens in altum ante quoddam perpendiculariter erectum, et hoc perstabat, quamdiu adhuc bonos spiritus circum se habebant, et communicabant cum angelis, sed sicut communicatio illa auferebatur et diminuebatur, ita crocodilus descendebat, et dein cum ablata communicatio in infernum profundum dejecti sunt, nam talis illis vindicta fuit, ut ob levem causam non corpus sed animam occidere vellent, quod etiam variis tentaminibus ab illis probatum est.