Spiritual Experiences n. 4909

Previous Number Next Number See English

4909.

Continuatio de illis qui in propria intelligentia et unde Magia
Sunt hodie quamplurimi, imprimis a sorte digniore in mundo, qui prorsus non credunt, quod aliquid influat ex coelo seu ex Deo, et quod sic illis benedictio, sed quod ex propria intelligentia talia existant, dicendo et credendo, quod quisque sit faber suae fortunae, causa est, quia non credunt coelum dari, nec Deum, sed omnia ex coeco instinctu fluere, et solum illis non ita qui intelligentes sunt, succedit etiam illis, quia est secundum ordinem in mundo, ut quisque ratione sua usurus sit, et quod secundum rationem sequantur, sed quia non credunt quod Deus inspiret rationem talibus qui boni sunt, inde rejiciunt regimen Divinum et sequuntur regimen propriae intelligentiae, aliter fecissent, si credidissent Deum dari, et vitam post mortem; causa altera est, quod omnem benedictionem ponant in opulentia et dignitate, quid opulentia coelestis et dignitas ibi non sciunt, nec volunt scire, inde quoque a Deo nihil aliud ut benedictio dare; haec quoque assequuntur qui ex propria intelligentia agunt, sed illa eis non benedictioni sunt sed maledictioni, nam non in coelesti vita et in aeterna felicitate ponunt benedictionem, ad quam tamen feruntur illi qui se duci patiuntur a Domino, quibus etiam indifferens est si non opulenti sint et in honore constituti, sunt contenti sua sorte, quia sciunt omnia ferri ad illa quae verae benedictionis sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church