4910.
Qui prorsus crediderunt se suae propriae intelligentiae omnia debere, apparent ad mensam sedere et ibi scribere, loquela eorum cadit ad dentes, et aliquantum sibilaris est, pileum seu m�ssa habent usque ad oculos, sub quo quasi cogitant, sunt malitiosissimi et ablegantur ad infernalem specum, ubi C. XII; reliqui non ita qui non tales, in infernis sunt sub montibus, quibus ex opposito correspondent: illi sunt innumeri, nec aliud cogitant, quam ut intrent in affectiones aliorum, quorum opes habere volunt; insidiantur multis modis, quapropter etiam apud hominem influunt a capite usque ad os, et ad pectus, alii a pedibus usque ad genitalia, hi per amores aliorum insidiantur, in quos se insinuant, illi per quae cogitationis sunt; infestatus sum variis modis ab illis, omni nisu volunt possidere hominem, ac ducere, imitando ejus naturam et illa quae ejus vitae sunt, usque adeo ut penetrent longe, secundum exercitium in mundo: nectunt dolos varios.