Spiritual Experiences n. 4911

Previous Number Next Number See English

4911.

Quia honores et divitias appetere et illas accipere ex propria intelligentia, est abusus legum ordinis in mundo naturali, ita quoque abusus rationalium mentis, nam procedunt inverso ordine et a se, ideo qui eorum per artes, astus et dolos eo se perducunt, in altera vita fiunt magi, ac ibi quoque discunt et hauriunt talia quae legum ordinis ibi sint, quibus etiam abutuntur ad malefaciendum; non recipere possunt sequi leges ordinis ex influxu Divino, quia ex se omnia sumserunt: verbo est illis inversio ordinis in utroque mundo; in mundo ad gaudia veniunt, sed in altera vita ad lugubria.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church