Spiritual Experiences n. 4912

Previous Number Next Number See English

4912.

Inde causa, quod credatur a plerisque Providentiam Domini non esse universalem in singulis, sed dispositionem particularium datam esse homini, cum tamen non ita sit; et quia pro benedictione habent solum fausta et jucunda mundana et corporea, ideo confirmant se in omnibus quae in mundo contingunt, imprimis ex eo quod mali honorati et locupletes fiant, et non ita boni.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church