De illis qui ex catholica religione sibi persuaserunt quod ex Domino habeant potestatem super animas hominum
Tales sunt ex illa religione plerique qui in functionibus Ecclesiasticis fuerunt, apud pontificem cardinales, episcopi, praelati, abbaei, priores, etiam qui in monasteriis reliqui - persuaserunt enim sibi quod habeant Petri claves [Matth. XVI: 19], quibus aperire coelum possint, immittere quoscunque velint, ita imperare animabus.