Continuatio de coelo et de ultimo judicio
Sunt ibi urbes, magnae et multae, ac illuc se conferunt homines in altera vita, ex causa, quia secum trahunt ex mundo, quod ibi ad apparentiam vivere possint in aliquo bono, ex timore vitae, legis, honoris, et lucri, quamdiu talia insunt, vivunt morate, sed cum illa eximuntur tunc vivunt secundum interiora, quae quoque tunc patent. Apparent tales urbes super petris et super montibus, super petris qui in principiis ex doctrina Ecclesiae, super montibus qui in amoribus, inde est, quod petra in Verbo significet fidem, et mons amorem; differunt quoque in multis; in tales urbes se conferunt primum tales qui in fide sunt, et moralem vitam egerunt in mundo, sed usque sensim per affectiones veri et boni simulatas, et per varias artes se conferunt illuc etiam malitiosi, et cum hoc fit, tunc incolae urbis illius incipiunt infestari, nam cogitationes et affectiones in altera vita communicantur, quod cum fit, fit visitatio, mittuntur illuc angeli, ut sciant qualis ibi status sit, et cum animadvertunt quod status fidei seu status amoris a malitiosis illis est perversus, tunc separantur boni a malis, sicut oves ab hircis, et boni exeunt, ac mali remanent, et tunc subsidit urbs illa usque in profundum, et sic mali demittuntur in infernum; hoc factum vidi cum aliquibus.