Spiritual Experiences n. 4931

Previous Number Next Number See English

4931.

Quanta malitia sit illorum, qui illuc veniunt, vix describi potest, quia est ineffabilis, fit imprimis per abusum correspondentiarum, et repraesentativorum, quae artes in mundo ignotae sunt. [2] In quibusdam sistunt se nudos, et sic apparent supra sicut innocentes, ac sub specie innocentiae facinora patrant. Quidam addiscunt linguam spiritualem, per quam se conjungunt cum angelis quibusdam, et sic patrant facinora, sed illis non est lingua spiritualis, qualis illis qui in coelo, sed est artificialis, et non per illam loquuntur ideis spiritualibus sed ideis naturalibus, quod prorsus vetitum; quidam sibi aliam linguam excogitant, et sic se consociant, ut non percipiantur ab aliis quid inter se loquuntur; alii autem aliter, mille et mille modis, verbo est malitia ibi ineffabilis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church