5023.
Sunt pleri, tot quot necesse est, qui ad sinistrum in quadam altitudine sunt, et aliqui infra maxime ad sinistrum ibi, qui illam artem callent, ut possint ligare cogitationes, et quoque phantasias inducere aliis, quod portae clausae sint, illis qui exire volunt, tunc quod obvia sint paludinosa, et similia extra urbem, illi qui tales artes callent, tenentur ibi, et remunerantur; quod licitum est, se defendendi causa contra malos; illos tamen eligunt, ut non sint prorsus infernales.