Spiritual Experiences n. 5024

Previous Number Next Number See English

5024.

Erat quidam qui admitti voluit in urbem, imperandi causa, erat (Nerez) qui infernalis et magus, et prae aliis cupidus imperandi, instruebant me qualis esset, ille admissus, et tunc secum sumsit plures alios imperandi cupidos C. Gyllenb.) , cum illuc venerunt, volebant imperare, et quia hoc volebant, coepit ille suo nefando modo velle ligare aliquem a tergo, et quaque volebat aperire tectum, et admittere aliunde ideas magicas; cum hae ideae ligatae sunt, et illi qui ligare volebant a tergo, depulsi, tunc cum suis sociis volebat excitare mulieres contra viros, sed illae sciebant intentionem, quapropter negabant, postea volebant ad rebellionem excitare illos qui ad sinistrum, de quibus prius dictum quod scirent artem ligandi et inducendi phantasias, sed etiam illi compescebantur; quare cum laborarent in vanum, cupiebant exire, et cum illis factum est intra urbem


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church