Spiritual Experiences n. 5026

Previous Number Next Number See English

5026.

Sciunt Hollandi prae aliis, quid phantasia et quid reale apparens, sic ut non sicut alii deludi possint, cumque hoc fit, quidem obvenit illis sicut quod ita sit, quia tunc reale apparens obscuratur sed usque sciunt quod phantasia sit, et evaniturum, quapropter illi, qui inter illos prudentes, non possunt duci ita ad portas clausas intra urbem, nec pro illis possunt talia, de quibus supra [5023], sisti extra urbem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church